contentorum, minori regni cancellaria emanatum, тапи sacrae
regiae maiestatis subscriptum et sigillo regni communitum, sanum,
saluum et illaesum, omnique suspicionis nota vacuum, praesens idem
mandatum sacrae regiae maiest,atis suscipi, legi et publicari. Cuius
quidem s. r. maiestatis тапи dati tenor et contextus verborum se-
quitur eius modi.
Tenor mandati sacrae regiae maiestatis: Ioannes—Cazimirus:
Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, PrusSiae,
Masoviae, Samogitiae, Livoniae, Smolensciae Czerniechoviaeque, пес
поп Sueccorum, Gottorum Vandalorumque haereditarins rex. Nobi-
libus et spectabilibus, proc.onsuli, consulibus, advocato et scabinis,
totique Magistratui civitatis nostrae Leopoliensis, fideliter nobis di•
lectis, gratiam nostram regiam nobiles et spectabiles fldeliter nobis
dilecti. Expositum est nobis nomine et ех parte Confraternitatis
ritus graeci Leopoliensis, ad ecclesiam Assumptionis Gloriosissimae
in coelum Virginis Mariae fundatae, famatos Nicolaum Dymitro-
wicz et Stephanum Lawryszewicz, alias Pawtowicz, famati olim Mi-
chaelis Slozka, incolae Leopoliensis, generos et successores, ео auda-
ciae et temeritatis progressos esse, quod сит ipsi, licet, se obliga-
verint et obstrinxerint, omnia dictae Confraternitatis iura, privi-
legia et articulos, uti confratres obstricare, in nulloque laedere ас
vislare; horum nihilominus immemores facti, in contrarium eorundem
iurium et priyilegium praetactae Confraternitati, а praedecessoribus
nostris рто mandandis et imprimendis typo sclavonicis seu ruthe-
nicis libris concessorum, et а nobis benigne sub felici coronatione
nostra confrmatorum, sub praetextu quorumdam rescriptorum, ad
male narrata е cancellaria nostra рет dictum Slozka obtentorum,
iam сит persona illius extinctorum, privato quodam motu suo, in
praeiudicium ас damnum praetactae ecclesiae suaeque Confraterni-
tatis, per adhibitas personas libros idiomate sclavonico деи ruthe-
nico typis imprimere, illosque Leopoli et alijs in locis divendere et
commodum ех indc proveniens, in usum suum privatum convertere,
typographiam vero dictae Confraternitatis per id extricare audent