75 —
salario fruentibus, cumque et haec facultas sit superior, 800 sin-
gulis professoribus rubelli pro salario аппио dabuntur, lectori
vero 600, quae summa рто tota facultate erit 3000 rubel-
lorum.
в.
Пе cursu theologico eiusque dispositione.
Cursus theologicus quoque sit triennalis omnibus professo-
ribus successive in auditorio theologico рет duas singulis diebus
horas, excepto die Mercurii et sabbati, publice docentibus, ita
dirigendus, ut praeter historiam ecclesiasticam sacra scriptura
tum Veteris, tum Novi Testamenti, concilia oecumenica et sancti
patres totum sint studii theologici fundamentum. Theologia in
exegeticam, polemicam et dogmaticam dividenda, jus denique са-
nonicum ecclesiae graeco-ruthenicae hic est attendendum, сатро
laborum satis vasto apertam.
о.
Бе examinibus, actibus publicis et gradibus.
Examina, actus publici et gradus in hac facultate eodem, ut
supra, modo in facultate medic.a et juridica dictum est, рета-
gentur, ceremoniis ех aliis universitatibus, v. д. ех Sorbona
accersendis, quae рто statu Russiae vel augeri vel minui ро-
terunt.
S 16. De publicis universitatum solemnitatibus.
Ceremoniae actuum publicorum, nescio quid sidi habent in
animos h ninum specialo, excitant, movent, perflciunt, adeoque а
praedecessoribus inventae а nobis haud negligi debent, utque
Russia hac in те aliquid habeat singulare, ех variis terris collec-
tum сит augmentatione diminutioneve pro ratione status, cere-
moniae pro quatuor universitatis facultatibus diversae possent
admitti, in facultate. Theologica ceremonias Sorbonae, in Juridica
ceremonias Viennenses, in Medica Batauenses, in Philosophica
anglicanas У. д. adoptando.