26 —

Insuper, relatum Nobis est eorundem judaeorum

karaimorum nomine: aliquos ех judaeis rabinis,

contra privilegia immunitatesque judaeis karaimen-

sibus а praedecessoribus concessas, in prae-

dictas immunitates recenter sese inserere, domos

conducere, negotiationesque suis in praejudicium et

damnum eorundem exercere.

Idcirco Nos iisdem judaeis civitatis Nostrae

Trocensis karaimiensibus subvenientes, пе judaei

rabini domos conducere vel cobmere, aut quovis alio

titulo in civitate Nostra Trocense apud cives vel

aliquasvis ejusdem civitatis Trocensis cujuscunque

status et conditionis personas acquisisse negotiatio-

nesque ullas exercere praesumant, sub poenis ех ar-

bitrio Nostro errogandis, inhibemus.

Quod ad notitiam omnium quorum interest, prae-

sertim vero magnifci palatino Trocensi, aut ejus

vicesgerenti, magistratuique civitatis Trocensis pro-

tunc existentium, successorumque ipsorum deducen-

tes, mandamus, ut praedictis rabinis domos соётете

aut conducere, vel quovis alio titulo in civitate Nostra

Trocensi acquirere, negotiationesque quasvis ibidem

peragere поп permittaht, judaeos autem karaimen-

ses circa praedictas immunitates conservent, conser-

varique ab aliis faciant, sub gratia Nostra.

In cuique rei fdem, praesentes тапи Nostra

subscripsimus, sigilloque Magni Ducatus Lithvaniae

communiri mandavimus.