— 134 —
ab ecclesiis et fnibus vestris auctoritate nostra praecipimus
procul esse abjiciendos, secundum auctoritatem capitulorum que
illi dedimus et vobis direximus. Litteras denique sclavonicas 1)
а Constantino quondam philosopho repertas, quibus deo lau-
des debite resonent, jure laudamus, et in eadem lingua Christi
domini nostri preconia et opera ut 2) enarrentur jubemus. Neque
enim tribus tantum, sed omnibus linguis dominum laudare аис-
toritate sacra monemur, que praecipit dicens: laudate dominum
отпев gentes, laudate 8) eum omnes populi. Et apostoli repleti
Spiritu sancto locuti sunt omnibus linguis magnalia dei. Hinc
et Paulus, coelesti quoque tuba insonat monens: omnis lingua
confteatur, quia dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei
Patris. .De quibus etiim linguis ' ) in prima ad Corinthios epis-
tola satis et manifeste nos admonet, quatenus linguis loquentes
ecclesiam dei aedifcemus. Nec sanae fdei, vel• doctrinae aliquid
obstat, sive missas in eadem sclavonica 5) lingua canere, sive
sanctum 6) evangelium vel lectiones divinas novi et veteris tes-
tamenti bene translatas et interpretatas legere, aut alia horarum
officia omnia psallere: quoniam qui fecit tres linguas principales,
hebraeam scilicet, graecam et lat.inam, ipse creavit et alias omnes
ad laudem et gloriam suam. Iubemus tamen, ut in omnibus
ecclesiis terrae vestrae propter majorem honorificentiam evan-
gelium latine legatur, et postmodum sclavonica lingua transla-
tum iu auribus populi, latina verba поп. intelligentis, adnuncie-
tur, sicut in quibusdam ecclesiis fieri videtur. Et si tibi et judi-
cibus tuis placet, missas latina lingua magis audire, praecipi-
mus, ut latine missarum tibi sollemnia celebrentur. Data mense
Iunio, indictione XIII.
1) sclaviniscas.
2) ut ommisgum.
8) et collaudate.
4) linguB ommissam.
6) sclavinisca.
в) sacrum.