— 49 —

perare voluistis, prout contra vos solemniter de eiusmodi temeraria

inobedientia vestra sunt protestati supplicatique sunt nobis humiliter,

ut indignitati illorum hac in parte consulere. dignaremur; cui sup-

plicationi nos benigne annuentes simulque animadvertentes, privile-

gium istud ipsorum esse iustissimum et aequissimum illud et omnia

eius contenta descriptaque authoritate nostra regia specialibus litte-

ris nostris confrmavimus et roboravimus, volentes itaque, eos iam

ad usum et positionelll omnium in ipso privilegio descriptorum de-

ducere. Mandamus vobis omnino, id habere volentes severeque рет-

cipientes, ut dum praesentibus requisiti fueritis, eos ipsos cives et

incolas nostros Leopolienses omnes et singulos ritus fdeique graecae

iuxta praescriptum privilegii memorati per nos confrmati in omnibus

eius conditionibus, clausulis et articulis, nullis penitus exceptis соп-

servetis. eosque ad usuln privilegii eiusmodi admittatis, пес ulla ra-

tione vel aliqun colore aut praetextu eidem contradicere praesumatis

ita, пе amplius apud nos conquerendi in ео negotio ipsi homines

Rutheni occasionem babeant. Quod si mandato huic nostro obtem-

perare temere nolueritis. ideo роепат in ipsis litteris privilegii de-

scriptam, videlicet viginti millium aureorum ungaricalium, medietatem

ad fscum nostrum а vobis sine ulla gratia propter temerariam

inobedientiam vestram repetemus, aliam vero medietat.em ipsis соп-

querentibus iniuriaque а vobis afectis succumbetis. Insuper si prae-

missa mandata nostra exequi neglexeritis, extunc praefgimus vobis

terminum peremptorium ab exhibitionem praesentium in

septimanis continue et immediate se sequentibus coram nobis iudi-

cioque nostro et consiliariorum nostrorum personaliter comparentes,

in eoque termino dicetis causas et ratinnes, si quas iusas et legit-

timas hahueritis. Qui praemissa exsequi omnia поп teneamini, certif-

camusque vos, quod sive comparueritis, sive поп, nos ubique contra

vos de iure procedemus, contumacia vestra поп obstante. Datum

Cracoviae, in conventu regni generali felicis corronacionis nostrae,

1) Въ подлинивк•Ь свободное и“то.

4