— 454 —
quietationis unius: Actum in castro inferiori leopoliensi, feria se-
cunda post Dominicam Exaudi proxima, аппо Domini millesitno sex-
centesimo quadragesimo quarto. Coram offcio actisque praesentibus
castrensibus capitanealibus leopoliensibus personaliter comparens fa•
matus Andreas Strzelecki, ciuis leopoliensis, sanus mente et corpore
existens, foro suo quouis competenti omisso et jurisdictione propria
posthabita, praesenti autem castrensi capitaneali leopoliensi in se,
posteros ас bona sua generaliter omnia, quo ad actum hunc attinet,
beneuole assumpta, palam, publice libereque recognouit: Quia ipse
inhaerendo literis sacrae regiae maiestatis mandati, authentice coram
offcio praesenti reproductis, videlicet тапи eiusdem sacrae regiae
maiestatis et generosi Thomae-Petri Bielecki subscriptis, sigilloque
maioris cancellariae regni obsignatis, de actu et data illarum Varsa-
viae, die trigesima mensis aprilis, аппо millesimo sexcentesimo qua-
dragesimo proxime praeterito datis, tum etiam inhaerendo quieta-
t.ionibus manualibus ab аппо millesimo sexcentesimo trigesimo sep-
timo ad аппит millesimum sexcentesimum quadragesimum, рет se
recognoscentem, occasione calculi, sibi recognoscenti per eos de toto
facti et expediti,—famatos Michaelem Aluisii et Constantiuam Medza-
peta, ciues leopolienses, seniores et aeconomos confraternitatis eccle-
siae assumptionis Beatistimae Virginis Mariae ritus graeci, intra
muros ciuitatis leopoliensis sitae, de perceptione summarum certa-
rum, regestris тапи eiusdem recognoscentis subscriptarum, prout
eadem regestra suo in tenore latiora sunt specifcata, ob plenariam
in toto mandato sacrae regiae maiestatis et sibi recognoscenti satis-
factionem, quietat, emittet et liberos facit. Quietationes easdem та-
nuales, modo praemisso factas, approbat, confrmat et ratifcat sibi
suisque posteris, ratione praemissorum, imponendo silentium perpe-
tuum. Ех actis castrensibus capitanealibus leopoliensibus extractum.
Georgius Mrozowicki de Mrozowice vicecapitaneus leopolien•is т. р.
Locus sigilli. Correxit Wierzbowsky. Тепог quietationis alterius:
Actum in castro inferiori leopoliensi, feria secunda post Dominicam
Exaudi proxima, аппо Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo