1.
[Кь стр. 92, примеЬч. I.l
Azonis
Summa in VIH librum Codicis, Rubr. De postliminio et
1.
2.
З.
4.
5.
б.
8.
9.
10.
redemptis ab hostibus.
Summarium
Postliminium quid sit et unde dicatur.
Postliminii ius quando competat.
Hostes qui dicantur.
Postliminii species duae.
Postliminium qui revertentes habeant, et пит. 7.
Reversus ab hostibus quis dicatur.
Postliminii ius in quibus rebus prosit.
Postliminium quae res habeant.
Redemptus ab hostibus habet ius postliminii.
Redemptionis pretium restituendum esse redimenti prius-
quam redemptus restituatur in pristinum statum.
Sicut рет ingratitudinem restituitur patria potestas, ita et
per postliminium: et ideo еа occasione tractat поп tantum de
fliis, sed de servis et liberis hominibus captis: et quia hi redi-
muntur quandoque, supponit etiam de redemptis ab hostibus.
Videndum est ergo quid sit postliminium, et unde dicatur.
1. Est autem postliminium ius amissae rei recuperandae
ab extraneo, et in statum pristinum restituendae, inter nos et
liberos populos regesque moribus constitutum, Ht 1. eodem l.
postliminium est ius. Dicitur autem а limine et post: quia captus
ab hostibus et ultra limina nostri imperii deductus, post intra
limina reducatur vel revertatur. Nam limina sicut in domibus
fnem quendam faciunt, ita et imperii limen esse veteres volue-
runt: dicitur ergo postliminium, quia postea ad idem limen те-
vertebatur, quod amiserat.