PRAEFATIO.

Nemo cognitis, quibus philologia slavica usque ad

hanc aetatem crevit, conditionibus inftiabitur ad urgen-

tissimas eius pertinere partes quam accuratissimam vete-

rum litterarum adornare editionem ad artis praecepta

revocatam. Nulla enim alia те nisi paratis vetustorum

monumentorum exemplaribus ad fdem codicum recensitis

apparatuque critico instructis effcietur, ut quae studiis

nostris ad linguae litterarumque historiam pertinentibus

adhuc adhaeret ratio тапса atque incerta integritati et

certitudini cedat. Quae quidem certitudo atque integritas

ео maiora capient incrementa, quo maior horum топи-

mentorum via et ratione publicatorum suppetet copia et

quo magis praeter saeculi xi et xii monumenta insequen-

tium quoque saeculorum litterae respicientur.

Quoniam vero quae aliis damus consilia ео maiorem

praestabunt efectum, Bi eadem nosmet ipsi sequamur,

equidem animum induxi negotium illud pro virili part,e

ita confcere, ut complurium codicum palaeoslovenicorum

nondum evulgatorum editionem aggrediar, quae „М опи-

menta linguae palaeoslovenicae“ inscribitur. Cuius

editionis volumine primo continetur exeunte saeculo xiii

vel forte medio saeculo xiv scriptum evangeliarium, quod