in monasterii Basilianorum Putnani in Bucovina siti biblio-
theca asservatur ob eamque causam simpliciter „evange-
liarium Putnanum“ appellatur. Rationes, quibus adduc-
tus sum, ut ei ipsi evangeliario Putnano editionis nostrae
locum principem concedam, haec sunt:
а) proprium huius codicis scribendi genus, quod
quamquam dictionem palaeoslovenicam prae se fert, поп-
nullas tamen dialecti parvorossicae proprietates tam ad
litteras syllabasque quam ad verborum conformationem
ostendit;
Ь) eius dispositio, quae ab illius temporis consuetu-
dine, quo hic codex scriptus est, abhorrens eum fere
morem sequitur, qui in saeculi undecimi nonive et decimi
evangeliariis apparet:
с) eius conversio, quae multo propius evangeliarii
Assemaniani quam 0stromiriani vel prorsus evangeliarii
Sabbae translationem contingit.
Si quis autem dicat, сит utique primo Мопитеп-
torum linguae palaeoslovenicae volumini evangeliarii edi-
tionem seligere propusuerim proprietates dialecti parvo-
rossicae prae se ferentis, multo utilius fuisse, si de evan-
geliario, quod Galizianum dicitur, cogitassem in bibliotheca
publica Petropolitana sub signo Р. 1. 64 asservato, тет
longe secus se habere respondeo. In Petropolitano enim
evangeliarii exemplo, quod Sreznevscio auctore Galizi-
апит appellari assolet, поп solum evangeliarii Putnani
prior dispositio сит evangeliariorum saeculi duodecimi
insequentisque aetatis dispositione recentiore commutatur,
verum etiam in conversionem illius adeo plerumque gras-
satum est, ut glagolitica seu vere palaeoslovenica huius
conversionis origio, quae in evangeliario Putnano satis