Membrana codicis usque ad folium cxii satis bona,
inde tamen usque ad fnem minus bona, multis in locis
perforata et incisa, alio etiam modo vitiata est. Color
albus, quo membrana bpne conservata esse solet, in
evangeliario Putnano lurido colori cessit, id quod vix aliter
explicari potest nisi quod per multum ас persaepe usur-
patum erat. Quod ut credamus, multae maculae sudore
et cera factae etiam magis nos adducunt.
Scriptus est codex atramento nigro, cuius chemicam
analysin institui поп iussi, петре quod nullius momenti
mihi esse videbatur. Нос atramentum per totum codicem
adhibetur atque omnino satis bene conservatum est. Contra
minio aut alia quadam rubra materia item bene conser-
vata facta sunt ornamenta tantum, litterae initiales et
capitales, rarius vulgares litterae. Extrema autem linea-
menta ornamentorum litterarumque rubro colore illitarum
plerumque nigro atramento signata sunt.
Denique adnotandum est tegumentum, quod initio
superioris saeculi vel forte medio saeculo xvii factum
esse satis apparet, ех duobus operculis ligneis constare,
quibus corium fuscum inductum est, emblematis impressis
exornatum, пипс in dorso iam ruptum. 0perculum aver-
sum quattuor bullis cupreis ornatum est, сит adversi
operculi ornamentum, quod item
et ех cruce ех eodem fortasse
пипс поп exstat. Duarum соф
dicem claudendum adhibebantur,
est neque formam, qua primitus
ех quatuor bullis cupreis
metallo facta constabat,
lacinarum, quae ad со-
superior tantum super-
erat, servavit.