— 112—

Jntetea dum torta vagos ligat infula crines

fata1esque adolet prunas innupta sacerdos,

fertur per medias ut publica ротра plattas

pilento residens molli, scque оте retecto

impntat attonitae virgo spectabilis urbi.

Inde ad consessum caveae pudor almus et expers

sanguinis it pietas, hominum visura cruentos

congressus mortesque et vulnera vendita pastu

spectatura sacris oculis: sedet illa verendis

vittarum insignis phaleris fruiturque lanistis.

О tenerum mitemque animum! consurgit ad ictus

et quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa

delicias ait esse suas pectusque iacentis

virgo modesta iubet converso pollice rumpib

пе lateat pars ulla animae vitalibus imis,

altius inpreso dum palpitat ense secutor.

Нос illud meritum quod continuare feruntur

excubias Latii pro maiestate Palati,

quod redimunt vitam popnli procerumque salutem,

perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt

tempora taeniolis et licia crinibus addunt.

Et quia subter humum lustrales testibus umbris

in flammam iugulant pecudes et murmura miscent:

ап quoniam podii meliore in parte sedentes,

spectant aeratam faciem, quam crebra tridenti

inpacto quatiant hastilia, saucius et quam

vulneribus patulis partem perfundat arenae,

сит fugit et quanto vestigia sanguine signet?

добровольно. См. выше стр. 42. Послгђдйјя вестадка,

культа В., является тоже ирестатлою дгВвою.

Ёидћшая