ut exemplar glagoliticum, unde evangeliarium Assemania-
пит emanaverat, ab alio quodam librario descriptum in
Galiziam, quae пипс est, transvectum sit ibique evange-
liorum exemplarium familiam procreaverit, qua deni-
que etiam quod hodie dicunt evangeliarium Putnanum
ortum est.
Quam rationem in hoc codice edendo secutus sim?
Quam rationem in hac editione secutus sim, ut peni-
tus cognoscas, de hisce quatuor rebus disserendum mihi
videtur:
1) de textus constituendi ratione;
2) de critico apparatu eiusque dispositione;
З) de appendicibus;
4) de facsimilibus.
1) De textus constituendi ratione.
Ас priium de textus constituendi ratione ut dicam,
causis, quas iam in praefatione explicavi, adductus id ро-
tissimum spectavi, ut quod continetur hoc codice аро-
graphum palaeoslovenicae evangeliorum translationis quam
verissime edam, et gramaticae et rerum diligentissime
adhibita ratione. Сит autem codex praeter multas pro-
prietates, quae et ad grammaticam et ad res magni sunt
momenti, multas etiam praebeat proprietates minoris то-
menti, quae propter haud paucas сит typographicas tum
alias diffcultates accurate exprimi поп possunt, поп dubi-
tavi in his proprietatibus exprimendis liberiore uti ratione.
Quo faetum est, ut hoc apographum et codicis textus