LV
Ceterum si discesseris ab iis quae modo attuli muta-
tionibus, quae et ад grammaticam et ad res levissimas esse
apparet, hoc exemplar сит accuratum tum fde dignum
codicis apographum habendum est.
2) De critici apparatus institutione.
Apparatus criticus, quo hanc editionem exornavimus,
proprie vereque duabus ех partibus constat:
а) ех adnotationibus, quibus singuli loci emendantur
et explicantur;
Ь) ех lectionibus discrepantibus.
Ad а). Atque de priore parte haud multa mihi
dicenda sunt. Iam enim ех primis huius apparatus ver-
sibus intelleges has adnotationes imprimis ad eas codicis
proprietates referendas esse, quae typis, quibus uti solent,
exprimi поп poterant, aut quibus aliis quoque de causis,
ut lectionem а codice discrepantem statueremus, соде-
bamur.
Ad Ь). Paulo diffcilior explicatu est pars posterior,
quam quo clarius perspicias, ad haec tria responden-
dum est:
а) Qui sint evangeliorum textus palaeoslovenici, quos
in lectionibus discrepantibus statuendis respeximus?
р) Quas in hac re secuti simus rationes?
Т) Qua in lectionibus discrepantibus usi simus ortho-
graphia ?
Ad а). Quamquam nihil impedivit, quominus plenis,
id est ad quatuor evangelistas dipositis evangeliorum tex-
tibus uterer, tamen, ut nimiam lectionum varietatem fu-
gerem, in lectionibus discrepantibus statuendis eos tantum
evangeliorum textus adhibendos putavi, quibus, ut hoc