НОВОЕ СВИД%ТЕЛЬЬТВО О Д-ВЯТЕЛЬНОСТИ КОНСТАНТИНА ФИЛОСОФА. 7
quae Chazarorum terrae vicina est pergens ас rediens frequen-
taret, cepit diligenter investigare, ubinam templum, ubi archa,
ubi essent illa beati Clementis insignia, quae monumenta super
ео descripta liquido declarassent. Sed quod omnes accolae loci
illius utpote поп indigenae, sed ех diversis barbaricis gentibus
advenae, immo valde saevi latrunculi, nescire se quae diceret te-
stabantur. Super quo stupefactus philosophus se in orationem
multo tempore dedit deum revelare, sanctum vero revelari corpus
deposcens. Sed quod et episcopum сит clero plebeque gerendum
salutiferis hortationibus excitavit, ostensoque ас recitato quid de
passione quidve de miraculis, quid etiam de scriptis beati Cle-
mentis et praecipue quid de templi siti penes illos structura, et
ipsius in ipsa conditione librorum numerositas commendabat;
omnes ad illa littora fodienda et tam preciosas reliquias sancti
martiris et apostolici inquirendas ordine, quem ipse philosophus
in historica narratione descripsit, penitus animavit». Нис usque
praedictus Metrophanes.
4. «Ceterum, quae idem mirabilis vere philosophus in huius
honorabilium inventione reliquiarum solemniter ad hymnologicon
dei omnipotentis edidit, Grecorum resonant scolae. Sed et duo
eius opuscula praedicata, scilicet brevem historiam et sermonem
declamatorium ипит, а nobis agresti sermone et longe ab illius
facundiae claritate distante translata, opinionem commento топи-
mentorum eius carptim addendo paternitatis tuae offcio, quaeque
iudicii tui cylindro polienda committo. Sane rotulam hymni quae
et ad laudem dei et beati Clementis idem philosophus edidit,
idcirco поп transtuli, quia сит latine translatum (in codice: tran-
siatur?) hic pauciores illic plurales syllabas generatum esset пес
aptam пес sonoram cantus harmoniam redderet. Verum et si hoc
mihi а te, о vir desideriorum, imponitur, aggrediar, deo prae-
duce, quod hortaris. Quia etsi aliis поп profuero mihi
tamen prodero saltem obediendo.
5. aCeterum nolo sanctimoniam tuam latere, scripsisse beatum
Clementem quaedam quae ad nostram notitiam nondum venere,